[145] EPISTOLA XLV.

IANUS DOUZA F.

IANO GRUTERO.

Heydelbergam.

Tametsi variis curis propter discessum meum distractus, volui tamen pauca ad te scribere tum amicitiae nostrae caussa, tum mea. Ecce dum hic me accingo itineri in Belgium, accidit ut PLESSAEI filius, qui recens e Belgio venit, de profectione sua in praecipuas Germaniae oras mecum loqueretur. Cumque dicerem me HAMBURGUM contendere, invitavit me ad partem itineris secum faciendam LIPSIAM usque aut eo unde commode maritimam aliquam urbem petere possemus. Placuit tandem, quoniam CRACOVIAM etiam se petere dicebat societatem viae inire usque ad illam urbem unde DANTISCUM paucorum dierum spatio perveniri posset. Itaque paro me plane ad illud iter una cum Georgio fratre (nam minor GENEVAM iturus) in quo urbes aliquot magni nominis perlustrare licebit. NORIBERGAM, LIPSIAM, (forte & WITEBERGAM). DRESAM, PRAGAM, VRATISLAVIAM, CRACOVIAM, aliasque. Sed quia sine fructu peregrinetur aliquis in illis regionibus remotioribus a cultu humanitate civili, nisi diligenter observentur quae inprimis visenda, neque ea facile observari possunt sine probo designatore, jam literas habent mei comites, quibus commendentur viris dignitate, aut doctrina praecipuis in quaque civitate. Quod tametsi sufficere credo, tamen amor atque humanitas tua, quae semper erga nos prompta, etiam hic forte aliquid adjumenti nobis adferet. Scio in illis locis tibi multas amicitias quaesitas, quarum fructum etiam ad alios amicos tuos redundare & amicitiae lex & consuetudo tua postulant. Ut in pauca conferam, rogatum te velim, ut nisi molestum est, amicis tuis, quos passim habes in istis urbibus, per literas nos insinues etiam antequam illos adeamus. Facile id potes tribus verbis, praesertim apud humaniores, quos solos quaerimus. FREHERUM mihi aliquando dixisse memini, esse Noribergae, qui antiquissima nomismata, aliaque multa prisci aevi in aedibus suis spectanda haberet. Ad eum mihi etiam pro humanitate sua commendatitias obtulit, si illuc ire vellem. Cujus rei quoniam pulcherrima nunc incidit occasio, velim, quod incommodo ejus fiat, nostri meminisse velit ac vel in extrema pagella alicujus epistolae indicare amico suo desiderium quo flagramus visendi etiam ista •κειμηλια•. Intra octo dies illic futuros nos speramus, atque alteros octo ibidem forte commoraturos. Sed haec paucis, quia neque festinatio mea patitur, neque amoris nostri securitas exigit longiores logos. Velim quam officiosissimam salutem & a me & a patre (cuius literas his diebus accepi) FREHERO, MELISSO, SMETIO, & LINGELSHAEMIO, nunties. Accepi iam a SCALIGERO literas plenas fiducias, de inventione problematis illius Geometrici tantum ab aliis exagitata. Ita enim scribit: scito nos •τετραγωρισμον• validissime demonstrasse. Cujus demonstrationis exemplaria in Galliam & Angliam misimus. Exspectaraus judicia amicorum de illo. Postea edemus sane magna infamia & flagitio eorum qui nobis obtrectantur, ab illis confessionem exprimemus. Et nisi grave est, volo ut hoc dicas omnibus, quoscunque nosti, & fide mea illis spondeas me aliam editionem Cyclometricorum polliciturum, sed non tam cito. Sponde tamen. Haec ille. Iterum vale, & saluta communes amicos. Raptim. Francofurti. VII. April. MDXCVI.